2 Thessalonians 2
1rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum 2ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini 3ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis 4qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus 5non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis 6et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore 7nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat 8et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui 9eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 10et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent 11ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio 12ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati 13nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis 14ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi 15itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram 16ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia 17exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono
Copyright information for
VulgJ