‏ 2 Thessalonians 3

1de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos 2et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides 3fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo 4confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis 5Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi 6denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis 7ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos 8neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus 9non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos 10nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet 11audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes 12his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent 13vos autem fratres nolite deficere benefacientes 14quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur 15et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem 16ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis 17salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo 18gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen

Copyright information for VulgJ