‏ Acts 26

1Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere 2de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie 3maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias 4et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei 5praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus 6et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus 7in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex 8quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat 9et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere 10quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam 11et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates 12in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum 13die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant 14omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare 15ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris 16sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi 17eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te 18aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me 19unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis 20sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes 21hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere 22auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses 23si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus 24haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt 25at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor 26scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est 27credis rex Agrippa prophetis scio quia credis 28Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri 29et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his 30et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis 31et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste 32Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem

Copyright information for VulgJ