Acts 27
1ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae 2ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense 3sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere 4et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii 5et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae 6et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam 7et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem 8et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa 9multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus 10dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio 11centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur 12et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum 13adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam 14non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo 15cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur 16insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham 17qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur 18valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt 19et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt 20neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae 21et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam 22et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis 23adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio 24dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum 25propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi 26in insulam autem quandam oportet nos devenire 27sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem 28qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim 29timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri 30nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere 31dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis 32tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere 33et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes 34propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit 35et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare 36animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum 37eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex 38et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare 39cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem 40et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus 41et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris 42militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret 43centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire 44et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram
Copyright information for
VulgJ