‏ Acts 28

1et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis 2accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus 3cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius 4ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere 5et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est 6at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum 7in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit 8contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum 9quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur 10qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant 11post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum 12et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo 13inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos 14ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam 15et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam 16cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite 17post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum 18qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me 19contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare 20propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum 21at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum 22rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur 23cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam 24et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant 25cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros 26dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis 27incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos 28notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient 29[] 30mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum 31praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione

Copyright information for VulgJ