‏ Acts 8

1facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos 2curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum 3Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam 4igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum 5Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum 6intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat 7multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt 8factum est ergo magnum gaudium in illa civitate 9vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum 10cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna 11adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos 12cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres 13tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur 14cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem 15qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum 16nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu 17tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum 18cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam 19dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum 20pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri 21non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo 22paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui 23in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse 24respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis 25et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant 26angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta 27et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem 28et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam 29dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum 30adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis 31qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum 32locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum 33in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius 34respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo 35aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum 36et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari 37[] 38et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum 39cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens 40Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream

Copyright information for VulgJ