‏ Baruch 4

1hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem 2convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius 3ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae 4beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt 5animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel 6venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis 7exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo 8obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem 9vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum 10vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus 11nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu 12nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei 13iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt 14veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus 15adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae 16qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt 17ego autem quid possum adiuvare vos 18qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum 19ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola 20exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis 21animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum 22ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro 23emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum 24sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno 25filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes 26delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis 27animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos 28sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum 29qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra 30animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit 31nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur 32civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos 33sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione 34et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum 35ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis 36circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem 37ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei

Copyright information for VulgJ