Colossians 3
1igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens 2quae sursum sunt sapite non quae supra terram 3mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 4cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria 5mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus 6propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis 7in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis 8nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro 9nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius 10et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum 11ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus 12induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam 13subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos 14super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis 15et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote 16verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo 17omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum 18mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino 19viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas 20filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino 21patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant 22servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum 23quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus 24scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite 25qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio
Copyright information for
VulgJ