‏ Dan 14

1Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius 2Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique amphorae sex 3Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum porro Daniel adorabat Deum suum Dixitque ei rex Quare non adoras Bel 4Qui respondens ait ei Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis 5Et dixit rex ad eum Non videtur tibi esse Bel vivens Deus An non vides quanta comedat et bibat quotidie 6Et ait Daniel arridens Ne erres rex iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus neque comedit aliquando 7Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has moriemini 8Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec morietur Daniel quia blasphemavit in Bel Et dixit Daniel regi Fiat iuxta verbum tuum 9Erant autem sacerdotes Bel septuaginta exceptis uxoribus et parvulis et filiis Et venit rex cum Daniele in templum Bel 10Et dixerunt sacerdotes Bel Ecce nos egredimur foras et tu rex pone escas et vinum misce et claude ostium et signa annulo tuo 11et cum ingressus fueris mane nisi inveneris omnia comesta a Bel morte moriemur vel Daniel qui mentitus est adversum nos 12Contemnebant autem quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea 13Factum est igitur postquam egressi sunt illi rex posuit cibos ante Bel praecepit Daniel pueris suis et attulerunt cinerem et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes annulo regis abierunt 14Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt 15Surrexit autem rex primo diluculo et Daniel cum eo 16Et ait rex Salvane sunt signacula Daniel Qui respondit Salva rex 17Statimque cum aperuisset ostium intuitus rex mensam exclamavit voce magna Magnus es Bel et non est apud te dolus quisquam 18Et risit Daniel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit Ecce pavimentum animadverte cuius vestigia sint haec 19Et dixit rex Video vestigia virorum et mulierum et infantium Et iratus est rex 20Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum et ostenderunt ei abscondita ostiola per quae ingrediebantur et consumebant quae erant super mensam 21Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestatem Danielis qui subvertit eum et templum eius 22Et erat draco magnus in loco illo et colebant eum Babylonii 23Et dixit rex Danieli Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens adora ergo eum 24Dixitque Daniel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens iste autem non est Deus vivens 25Tu autem rex da mihi potestatem et interficiam draconem absque gladio et fuste Et ait rex Do tibi 26Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter fecitque massas et dedit in os draconis et diruptus est draco Et dixit Ecce quem colebatis 27Quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt Iudaeus factus est rex Bel destruxit draconem interfecit et sacerdotes occidit 28Et dixerunt cum venissent ad regem Trade nobis Danielem alioquin interficiemus te et domum tuam 29Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et necessitate compulsus tradidit eis Danielem 30Qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi diebus sex 31Porro in lacu erant leones septem et dabantur eis duo corpora quotidie et duae oves et tunc non data sunt eis ut devorarent Danielem 32Erat autem Habacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus 33Dixitque Angelus Domini ad Habacuc Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli qui est in lacu leonum 34Et dixit Habacuc Domine Babylonem non vidi et lacum nescio 35Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui 36Et clamavit Habacuc dicens Daniel serve Dei tolle prandium quod misit tibi Deus 37Et ait Daniel Recordatus es mei Deus et non dereliquisti diligentes te 38Surgensque Daniel comedit Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo 39Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem et venit ad lacum et introspexit et ecce Daniel sedens in medio leonum 40Et exclamavit voce magna rex dicens Magnus es Domine Deus Danielis Et extraxit eum de lacu leonum 41Porro illos qui perditionis eius causa fuerant intromisit in lacum et devorati sunt in momento coram eo 42Tunc rex ait Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis quia ipse est Salvator faciens signa et mirabilia in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum

Copyright information for VulgJ