‏ Ecclesiastes 11

1mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum 2da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram 3si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit 4qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet 5quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium 6mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit 7dulce lumen et delectabile est oculis videre solem 8si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita 9laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium 10aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt

Copyright information for VulgJ