Ecclesiastes 5
1ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui 2multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia 3si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde 4multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere 5ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum 6ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time 7si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii 8et insuper universae terrae rex imperat servienti 9avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas 10ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis 11dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum 12est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui 13pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit 14sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo 15miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum 16cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia 17hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius 18et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei 19non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius
Copyright information for
VulgJ