‏ Est 13

1Epistolae autem hoc exemplar fuit Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus et ducibus qui eius imperio subiecti sunt salutem 2Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae ditioni subiugassem volui nequaquam abuti potentiae magnitudine sed clementia et lenitate gubernare subiectos ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes optata cunctis mortalibus pace fruerentur 3Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat et erat post regem secundus Aman nomine 4indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum qui novis uteretur legibus et contra omnium Gentium consuetudinem faciens Regum iussa contemneret et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret 5Quod cum didicissemus videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque iussionibus contraire et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam 6iussimus ut quoscumque Aman qui omnibus provinciis praepositus est et secundus a rege et quem patris loco colimus monstraverit cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis nullusque eorum misereatur quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis 7ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes reddant imperio nostro pacem quam turbaverant 8Mardochaeus autem deprecatus est Dominum memor omnium operum eius 9et dixit Domine Domine rex omnipotens in ditione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit tuae resistere voluntati si decreveris salvare Israel 10Tu fecisti caelum et terram et quidquid caeli ambitu continetur 11Dominus omnium es nec est qui resistat maiestati tuae 12Cuncta nosti et scis quia non pro superbia et contumelia et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc ut non adorarem Aman superbissimum 13Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem 14sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem et ne quemquam adorarem excepto Deo meo 15Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui quia volunt nos inimici nostri perdere et hereditatem tuam delere 16Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi de Aegypto 17Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudium ut viventes laudemus nomen tuum Domine et ne claudas ora te canentium 18Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum eo quod eis certa mors impenderet

Copyright information for VulgJ