‏ Est 16

1Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus qui nostrae iussioni obediunt salutem dicit 2Multi bonitate principum et honore qui in eos collatus est abusi sunt in superbiam 3et non solum subiectos regibus nituntur opprimere sed datam sibi gloriam non ferentes in ipsos qui dederunt moliuntur insidias 4Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis et humanitatis in se iura violare sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam 5Et in tantum vesaniae proruperunt ut eos qui credita sibi officia diligenter observant et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint mendaciorum cuniculis conentur subvertere 6dum aures principum simplices et ex sua natura alios aestimantes callida fraude decipiunt 7Quae res et ex veteribus probatur historiis et ex his quae geruntur quotidie quo modo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur 8Unde providendum est paci omnium provinciarum 9Nec putare debetis si diversa iubeamus ex animi nostri venire levitate sed pro qualitate et necessitate temporum ut reipublicae poscit utilitas ferre sententiam 10Et ut manifestius quod dicimus intelligatis Aman filius Amadathi et animo et gente Macedo alienusque a Persarum sanguine et pietatem nostram sua crudelitate commaculans peregrinus a nobis susceptus est 11et tantam in se expertus humanitatem ut pater noster vocaretur et adoraretur ab omnibus post regem secundus 12qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est ut regno privare nos niteretur et spiritu 13Nam Mardochaeum cuius fide et beneficiis vivimus et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem 14hoc cogitans ut illis interfectis insidiaretur nostrae solitudini et regnum Persarum transferret in Macedonas 15Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos in nulla penitus culpa reperimus sed econtrario iustis utentes legibus 16et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum et usque hodie custoditur 17Unde eas litteras quas sub nomine nostro ille direxerat sciatis esse irritas 18Pro quo scelere ante portas huius urbis id est Susan et ipse qui machinatus est et omnis cognatio eius pendet in patibulis non nobis sed Deo reddente ei quod meruit 19Hoc autem edictum quod nunc mittimus in cunctis urbibus proponatur ut liceat Iudaeis uti legibus suis 20Quibus debetis esse adminiculo ut eos qui se ad necem eorum paraverant possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi qui vocatur Adar 21hanc enim diem Deus omnipotens moeroris et luctus eis vertit in gaudium 22Unde et vos inter ceteros festos dies hanc habetote diem et celebrate eam cum omni laetitia ut et in posterum cognoscatur 23onmes qui fideliter Persis obediunt dignam pro fide recipere mercedem qui autem insidiantur regno eorum perire pro scelere 24Omnis autem provincia et civitas quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps gladio et igne pereat et sic deleatur ut non solum hominibus sed etiam bestiis invia sit in sempiternum pro exemplo contemptus et inobedientiae

Copyright information for VulgJ