‏ Exodus 38

1fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine 2cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis 3et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula 4craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam 5fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum 6quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis 7induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum 8fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi 9et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum 10columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea 11aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant 12in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea 13porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria 14e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus 15et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem 16cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat 17bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento 18et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria 19columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae 20paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos 21haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis 22quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat 23iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso 24omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii 25oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum 26fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet 27centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis 28de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento 29aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli 30ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent 31et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum

Copyright information for VulgJ