‏ Exodus 4

1respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus 2dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga 3ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses 4dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam 5ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob 6dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis 7retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae 8si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis 9quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem 10ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum 11dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego 12perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris 13at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es 14iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde 15loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis 16ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent 17virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa 18abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace 19dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam 20tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua 21dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum 22dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel 23dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum 24cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum 25tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es 26et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem 27dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum 28narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat 29veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel 30locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo 31et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt

Copyright information for VulgJ