‏ Exodus 40

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii 3et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum 4et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis 5et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones 6et ante illud altare holocausti 7labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua 8circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius 9et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur 10altare holocausti et omnia vasa eius 11labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum 12adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua 13indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum 14fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus 15igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum 16erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas 17et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat 18posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper 19cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem 20posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum 21ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi 22posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi 23locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini 24posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum 25et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus 26posuit et tentorium in introitu tabernaculi 27et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat 28labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua 29laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes 30cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus 31erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt 32operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud 33nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat 34si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas 35si pendebat desuper manebant in eodem loco 36nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas

Copyright information for VulgJ