Galatians 5
1state et nolite iterum iugo servitutis contineri 2ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit 3testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae 4evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis 5nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus 6nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur 7currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire 8persuasio non est ex eo qui vocat vos 9modicum fermentum totam massam corrumpit 10ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille 11ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis 12utinam et abscidantur qui vos conturbant 13vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem 14omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum 15quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini 16dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis 17caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis 18quod si spiritu ducimini non estis sub lege 19manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria 20idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae 21invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur 22fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas 23fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex 24qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis 25si vivimus spiritu spiritu et ambulemus 26non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
Copyright information for
VulgJ