Genesis 23
1vixit autem Sarra centum viginti septem annis 2et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam 3cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens 4advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum 5responderuntque filii Heth 6audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum 7surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth 8dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor 9ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri 10habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens 11nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum 12adoravit Abraham coram populo terrae 13et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo 14respondit Ephron 15domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum 16quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae 17confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum 18Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius 19atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan 20et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth
Copyright information for
VulgJ