Genesis 25
1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram 2quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue 3Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim 4at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae 5deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac 6filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem 7fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni 8et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum 9et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre 10quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius 11et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis 12hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae 13et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam 14Masma quoque et Duma et Massa 15Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma 16isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum 17anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum 18habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit 19hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac 20qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban 21deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae 22sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum 23qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet 24iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt 25qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob 26sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli 27quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis 28Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob 29coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus 30ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom 31cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua 32ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita 33ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita 34et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset
Copyright information for
VulgJ