Genesis 34
1egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius 2quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem 3et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit 4et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem 5quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent 6egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob 7ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset 8locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem 9et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite 10et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam 11sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo 12augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem 13responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis 14non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos 15sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus 16tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus 17sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus 18placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius 19nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui 20ingressique portam urbis locuti sunt populo 21viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus 22unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes 23et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum 24adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus 25et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis 26Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam 27quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri 28oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant 29parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas 30quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea 31responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra
Copyright information for
VulgJ