‏ Genesis 9

1benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram 2et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt 3et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia 4excepto quod carnem cum sanguine non comedetis 5sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis 6quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo 7vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam 8haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo 9ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos 10et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae 11statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram 12dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas 13arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram 14cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus 15et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem 16eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram 17dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram 18erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan 19tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram 20coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam 21bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo 22quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras 23at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt 24evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor 25ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis 26dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius 27dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius 28vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis 29et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est

Copyright information for VulgJ