Hebrews 2
1propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus 2si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem 3quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est 4contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem 5non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur 6testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum 7minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum 8omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei 9eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem 10decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare 11qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens 12nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te 13et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus 14quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum 15et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti 16nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit 17unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi 18in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari
Copyright information for
VulgJ