‏ Hosea 11

1sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum 2vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant 3et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos 4in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur 5non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti 6coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum 7et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur 8quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea 9non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem 10post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris 11et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus 12circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis

Copyright information for VulgJ