‏ Hosea 5

1audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor 2et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum 3ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel 4non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt 5et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis 6in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis 7in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis 8clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin 9Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem 10facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam 11calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem 12et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda 13et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum 14quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat 15vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam

Copyright information for VulgJ