Isaiah 27
1in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est 2in die illa vinea meri cantabit ei 3ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam 4indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in proelio gradiar super eam succendam eam pariter 5an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem faciet mihi 6qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine 7numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est 8in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus 9idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra 10civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius 11in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei 12et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus filii Israhel 13et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in terra Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem
Copyright information for
VulgJ