‏ Isaiah 38

1in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives 2et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum 3et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno 4et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens 5vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos 6et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam 7hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est 8ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat 9scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua 10ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum 11dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit 12generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me 13sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me 14sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me 15quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae 16Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me 17ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea 18quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam 19vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam 20Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini 21et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur 22et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini

Copyright information for VulgJ