‏ Judith 16

1tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens 2incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius 3Dominus conterens bella Dominus nomen est illi 4qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum 5venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles 6dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem 7Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum 8non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum 9exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel 10unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum 11sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius 12horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius 13tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti 14filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei 15hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro 16Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest 17tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae 18montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam 19qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia 20vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos 21dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum 22et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas 23porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis 24erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith 25post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel 26erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius 27erat autem diebus festis procedens cum gloria magna 28mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam 29luxitque illam omnis populus diebus septem 30in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis 31dies autem victoriae huius festivitatem ab Hebraeis in numero dierum sanctorum accepit et colitur a Iudaeis ex illo tempore usque in praesentem diem

Copyright information for VulgJ