‏ Judith 2

1anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se 2vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui 3dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio 4quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae 5et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum 6non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi 7tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia 8omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus 9frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit 10aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis 11et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae 12cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem 13effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque omnes filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem deserti et ad austrum terrae Celeon 14et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare 15et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt ad austrum 16abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii 17et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi 18et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram

Copyright information for VulgJ