Judith 6
1factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holofernis vehementer dixit ad Achior 2quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israhel defendatur a Deo suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor 3cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israhel tecum perditione disperiet 4et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae terrae tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua et confixus cades inter vulneratos Israhel et non respirabis ultra donec extermineris cum illis 5porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si verba mea haec putas impleri non posse 6ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii poenas exceperint ipse simul ultioni subiaceas 7tunc Holofernis praecepit servis suis ut conprehenderent Achior ut ducerent eum in Bethuliam et traderent eum in manu filiorum Israhel 8et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per campestria sed cum adpropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibalarii 9illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum 10porro filii Israhel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent 11in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel 12in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum 13quemadmodum ipse Holofernis iratus iusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israhel tunc etiam ipsum Achior diversis iubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus caeli defensor eorum est 14cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unianimes preces suas Deo effuderunt 15dicentes Domine Deus caeli et terrae intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis praesumentes de te et praesumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias 16finito itaque fletu et per totum diem populorum oratione conpleta consolati sunt Achior 17dicentes Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem praedicasti ipse tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis tu interitum videas 18cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris 19tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam 20et vocatis omnibus presbyteris simul expleto ieiunio refecerunt 21postea vero convocatus omnis populus et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israhel
Copyright information for
VulgJ