Judith 9
1quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens 2Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem 3et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in captivitatem et omnem praedam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae 4tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti 5omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti 6respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum 7sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos 8tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos 9sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et in corribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur 10et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi 11erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui 12fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur 13capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meae 14da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum 15erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit eum 16non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio 17Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia praesumentem 18memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat 19et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius praeter te
Copyright information for
VulgJ