‏ Job 18

1respondens autem Baldad Suites dixit 2usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur 3quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis 4qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo 5nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius 6lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur 7artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum 8inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat 9tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis 10abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam 11undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius 12adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius 13devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors 14avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus 15habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur 16deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius 17memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis 18expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum 19non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius 20in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror 21haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum

Copyright information for VulgJ