‏ Job 19

1respondens autem Iob dixit 2usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus 3en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me 4nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea 5at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis 6saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit 7ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet 8semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit 9spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo 10destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam 11iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum 12simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum 13fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me 14dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei 15inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum 16servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum 17halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei 18stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi 19abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me 20pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos 21miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me 22quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini 23quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro 24stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice 25scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim 26et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum 27quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo 28quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum 29fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium

Copyright information for VulgJ