‏ Job 21

1respondens autem Iob dixit 2audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam 3sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete 4numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari 5adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro 6et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor 7quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis 8semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum 9domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos 10bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo 11egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus 12tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi 13ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt 14qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus 15quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum 16verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me 17quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui 18erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit 19Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet 20videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet 21quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur 22numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat 23iste moritur robustus et sanus dives et felix 24viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur 25alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus 26et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos 27certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas 28dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum 29interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis 30quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur 31quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi 32ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit 33dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles 34quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati

Copyright information for VulgJ