‏ Job 26

1respondens autem Iob dixit 2cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis 3cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam 4quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum 5ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis 6nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni 7qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili 8qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum 9qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam 10terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae 11columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius 12in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum 13spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus 14ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri

Copyright information for VulgJ