‏ Job 41

1non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo 2quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt 3non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis 4quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit 5portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido 6corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus 7una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas 8una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur 9sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi 10de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae 11de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis 12halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur 13in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas 14membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur 15cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus 16cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur 17cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax 18reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes 19non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae 20quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam 21sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum 22fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt 23post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem 24non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret 25omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae

Copyright information for VulgJ