Job 6
1respondens autem Iob dixit 2utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera 3quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena 4quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me 5numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit 6aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem 7quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt 8quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus 9et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me 10et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti 11quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam 12nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est 13ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me 14qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit 15fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus 16qui timent pruinam inruet super eos nix 17tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo 18involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt 19considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper 20confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt 21nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis 22numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi 23vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me 24docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me 25quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere 26ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis 27super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum 28verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar 29respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate 30et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit
Copyright information for
VulgJ