Joshua 21
1accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel 2locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta 3dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum 4egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim 5et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem 6porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim 7et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim 8dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes 9de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina 10filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est 11Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum 12agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum 13dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis 14et Iether et Isthimon 15et Helon Dabir 16et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus 17de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee 18et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor 19omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis 20reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio 21de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer 22et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor 23de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon 24et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor 25porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae 26omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus 27filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas 28porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth 29et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor 30de tribu autem Aser Masal et Abdon 31et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor 32de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres 33omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis 34filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha 35et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis 36[de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis] 37et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis 38omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim 39itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo 40cum suburbanis suis singulae per familias distributae 41deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea 42dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt 43ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia
Copyright information for
VulgJ