‏ Judges 10

1post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim 2et iudicavit Israhel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Sanir 3huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israhel per viginti et duos annos 4habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quae ex nomine eius appellatae sunt Avothiair id est oppida Iair usque in praesentem diem in terra Galaad 5mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon 6filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum 7contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon 8adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae est in Galaad 9in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis 10et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim 11quibus locutus est Dominus numquid non Aegyptii et Amorrei filiique Ammon et Philisthim 12Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum 13et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco non addam ut ultra vos liberem 14ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore angustiae 15dixeruntque filii Israhel ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos 16quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum 17itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati sunt 18dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon coeperit dimicare erit dux populi Galaad

Copyright information for VulgJ