‏ Leviticus 14

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem 3qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam 4praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum 5et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes 6alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati 7quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet 8cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus 9et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore 10die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium 11cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii 12tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus 13immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est 14adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis 15et de olei sextario mittet in manum suam sinistram 16tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum 17quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto 18et super caput eius 19rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum 20et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur 21quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium 22duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum 23offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino 24qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul 25immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri 26olei vero partem mittet in manum suam sinistram 27in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum 28tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto 29reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum 30et turturem sive pullum columbae offeret 31unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis 32hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui 33locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 34cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus 35ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea 36at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram 37et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua 38egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus 39reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram 40iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo 41domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo 42lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum 43sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita 44ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus 45quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo 46qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum 47et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua 48quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate 49et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum 50et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas 51tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies 52purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo 53cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur 54ista est lex omnis leprae et percussurae 55leprae vestium et domorum 56cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis 57ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit

Copyright information for VulgJ