Leviticus 19
1locutus est Dominus ad Mosen dicens 2loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester 3unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester 4nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester 5si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis 6eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis 7si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus 8portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo 9cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges 10neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester 11non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum 12non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus 13non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane 14non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus 15non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo 16non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus 17ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum 18non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus 19leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris 20homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera 21pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem 22orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum 23quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis 24quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino 25quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester 26non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia 27neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam 28et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus 29ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo 30sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus 31ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester 32coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus 33si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei 34sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester 35nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura 36statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti 37custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego Dominus
Copyright information for
VulgJ