‏ Luke 2

1factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis 2haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino 3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem 4ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David 5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate 6factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret 7et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio 8et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum 9et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno 10et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo 11quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David 12et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio 13et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium 14gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis 15et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis 16et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio 17videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc 18et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos 19Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo 20et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos 21et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur 22et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino 23sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur 24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum 25et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo 26et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini 27et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo 28et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit 29nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace 30quia viderunt oculi mei salutare tuum 31quod parasti ante faciem omnium populorum 32lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel 33et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo 34et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur 35et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes 36et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua 37et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die 38et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem 39et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth 40puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo 41et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae 42et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi 43consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius 44existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos 45et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum 46et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem 47stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius 48et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te 49et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse 50et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos 51et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo 52et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines

Copyright information for VulgJ