Mark 10
1et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos 2et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum 3at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses 4qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere 5quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud 6ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus 7propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam 8et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro 9quod ergo Deus iunxit homo non separet 10et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum 11et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam 12et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur 13et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus 14quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei 15amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud 16et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos 17et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam 18Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus 19praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem 20et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea 21Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 22qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas 23et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt 24discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire 25facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei 26qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri 27et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum 28coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te 29respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium 30qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam 31multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi 32erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura 33quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus 34et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget 35et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis 36at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis 37et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua 38Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari 39at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini 40sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est 41et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne 42Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum 43non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister 44et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus 45nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis 46et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans 47qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei 48et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei 49et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te 50qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum 51et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam 52Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via
Copyright information for
VulgJ