Matthew 10
1et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem 2duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius 3Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus 4Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum 5hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis 6sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel 7euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum 8infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date 9nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris 10non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo 11in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis 12intrantes autem in domum salutate eam 13et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur 14et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris 15amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati 16ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae 17cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos 18et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus 19cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini 20non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 21tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient 22et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit 23cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis 24non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum 25sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius 26ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur 27quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta 28et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam 29nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro 30vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt 31nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos 32omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis 33qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis 34nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium 35veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam 36et inimici hominis domestici eius 37qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus 38et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus 39qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam 40qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit 41qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet 42et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam
Copyright information for
VulgJ