‏ Matthew 14

1in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu 2et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo 3Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui 4dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam 5et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant 6die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi 7unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo 8at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae 9et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari 10misitque et decollavit Iohannem in carcere 11et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae 12et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu 13quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus 14et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum 15vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas 16Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare 17responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces 18qui ait eis adferte illos mihi huc 19et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis 20et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos 21manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis 22et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas 23et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi 24navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus 25quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare 26et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt 27statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere 28respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas 29at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum 30videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac 31et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti 32et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus 33qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es 34et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar 35et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes 36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt

Copyright information for VulgJ