Matthew 17
1et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum 2et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix 3et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes 4respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum 5adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite 6et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde 7et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere 8levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum 9et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat 10et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire 11at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia 12dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis 13tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis 14et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam 15et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum 16respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me 17et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora 18tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum 19dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis 20hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium 21conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum 22et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer 23et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma 24ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis 25et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii 26ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te
Copyright information for
VulgJ