‏ Matthew 18

1in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum 2et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum 3et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum 4quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum 5et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit 6qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris 7vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit 8si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum 9et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis 10videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est 11venit enim Filius hominis salvare quod perierat 12quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit 13et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt 14sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis 15si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum 16si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum 17quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus 18amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo 19iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est 20ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum 21tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies 22dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies 23ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis 24et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta 25cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi 26procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi 27misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei 28egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes 29et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi 30ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum 31videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant 32tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me 33non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum 34et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum 35sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris

Copyright information for VulgJ