‏ Matthew 7

1nolite iudicare ut non iudicemini 2in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis 3quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides 4aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo 5hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui 6nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos 7petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis 8omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur 9aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei 10aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei 11si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se 12omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae 13intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam 14quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam 15adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces 16a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus 17sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit 18non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere 19omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur 20igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos 21non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum 22multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus 23et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem 24omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram 25et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram 26et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam 27et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna 28et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius 29erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei

Copyright information for VulgJ