Matthew 8
1cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae 2et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare 3et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius 4et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis 5cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum 6et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur 7et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum 8et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus 9nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit 10audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel 11dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum 12filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium 13et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa 14et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem 15et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis 16vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit 17ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit 18videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum 19et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris 20et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet 21alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum 22Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos 23et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius 24et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat 25et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus 26et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna 27porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei 28et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam 29et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos 30erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens 31daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum 32et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis 33pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant 34et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum
Copyright information for
VulgJ