‏ Nahum 2

1ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde 2quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt 3clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti sunt 4in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia 5recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum 6portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum 7et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis 8et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur 9diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus 10dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae 11ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat 12leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina 13ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra praedam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum

Copyright information for VulgJ