Nahum 3
1vae civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena non recedet a te rapina 2vox flagelli et vox impetus rotae et equi frementis et quadrigae ferventis equitis ascendentis 3et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis 4propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia quae vendidit gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis 5ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam 6et proiciam super te abominationes et contumeliis te adficiam et ponam te in exemplum 7et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata est Nineve quis commovebit super te caput unde quaeram consolatorem tibi 8numquid melior es ab Alexandria populorum quae habitat in fluminibus aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri eius 9Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo 10sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi sunt in conpedibus 11et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quaeres auxilium ab inimico 12omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si concussae fuerint cadent in os comedentis 13ecce populus tuus mulieres in medio tui inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae devorabit ignis vectes tuos 14aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem 15ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta 16plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli bruchus expansus est et avolavit 17custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint 18dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget 19non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper
Copyright information for
VulgJ